Stelle Per idem ferre tempus in hac regio...; (Chronica Adephonsi III (870 - 889), Red. ROT Cap. 8 (p. 400, lin. 130)) [4722]

Basic Information
Keywords
ID 4722
Text Chronica Adephonsi III (870 - 889) Anonymous - History
Quotation Per idem ferre tempus in hac regione Asturiensium prefectus erat in ciuitate leione nomine Munnuza conpar Tarec. Ipso quoque prefecturam agente, Pelagius quidam, spatarius Uitizani et Ruderici regum, dicione Ismaelitarum oppressus cum propria sorore Asturias est ingressus. Qui supra nominates Munnuza prefatum Pelagium ob occassionem sororis eius legationis causa Cordoua misit; sed antequam rediret, per quodam ingenium sororem illius sibi in coniungio sociauit. Quo ille dum reuertit, nulatenus consentit, set quod iam cogitauerat de salbationem eclesie cum omni animositate agere festinauit. Tune nefandus Tarec ad prefatum Munnuza milites direxit, qui Pelagium conprehenderent et Cordoua usque ferrum uinctum perducerent. Qui dum Asturias peruenissent uolentes eum fraudulenter conprendere, in uico cui nomen erat Brece per quendam amicum Pelagium manifestum est consilio Caldeorum. Sed quia Sarrazeni plures erant, uidens se non posse eis resistere de inter illis paulatim exiens cursum arripuit et ad ripam flubii Pianonie peruenit. Que foris litus plenum inuenit, sed natandi adminiculum super equum quod sedebat ad aliam ripam se trantulit et montem ascendit.
Translation
Quotation source Red. ROT Cap. 8 (p. 400, lin. 130)
Associated use case(s)
Comment None