Stelle Sed in hoc non defuisse Domini mag...; (Chronica Adephonsi III (870 - 889), Red. ROT Cap. 10 (p. 406, lin. 207)) [4725]

Basic Information
Keywords
ID 4725
Text Chronica Adephonsi III (870 - 889) Anonymous - History
Quotation Sed in hoc non defuisse Domini magnalia: nam quum lapides egresse essent a fundiualis et ad domum sancte uirginis Marie peruenissent, qui intus est in coba , super mittentes reuertebant et Caldeos fortiter trucidabant. Et quia Dominus non dinumerat astas, set cui uult porrigit palmas, egressique de coba ad pugnam, Caldei conuersi sunt in fugam et in duabus diuisi sunt turmas. Ibique statim Oppa episcopus est conprehensus et Alkama interfectus. In eodem namque loco CXXIIIIr milia ex Caldeis sunt interfecti, sexaginta uero et tria milia qui remanserunt in uertize montis Aseuua ascenderunt atque per locum Amossa ad Liuanam descenderunt.
Translation
Quotation source Red. ROT Cap. 10 (p. 406, lin. 207)
Associated use case(s)
Comment None