Quotation |
Cum Caldeis sepissime prelia habuit et semper triumfator extitit. In exordio regni sui prouincia Uasconie ei reuellauit. Ubi ille cum exercito inruptionem fecit, statim ex alia [428]parte hostes Sarrazenorum aduersus eutn superuenit, sed Deo fabente Caldeos in fugam uertit et Uascones proprio iure recepit. Sed nec illud sileuo quod uerum factum esse cognosco. Muzza quidam nomine natione Gotus sed ritu Mamentiano cum omni gentis sue deceptus, quos Caldei uocitant Benikazi, contra Cordobensem regem reuellauit eique multas ciuitates partim gladio, partim fraude inuasit, prius quidem Cesaragustam, deinde Tutelam et Oscam, postremo uero Toleto, ubi filium suum Lupum posuit prefectum. Postea in Francos et in Gallos arma conuertit. Multas ibi strages et predas fecit. Duos uero Francorum magnos duces, unum nomine Sanctionem, alium Epulonem partim prelio, partim fraude cepit et eos uinctos in carcere misit. Ex Caldeis quidem duos magnos tirannos, unum genere Alcoreisci nomine Iben Hanza, alium mollite nomine Alporz cum filio suo Azet partim pater Muzza, partim filius eius Lupus preliando ceperunt. Unde op tante uictorie causam tantum in superuia intumuit, ut se a suis tertium regem in Spania apellare precepit. |