Quotation |
Arabum sepe ab eo fuit audacia conpressa. Iste quante gratie uel uirtutis atque auctoritatis fuerit, subsequentia acta declarant; simul cum fratre suo Froilane multa aduersus Sarracenos prelia gessit atque plurimas ciuitates ab eis olim opressas cepit, id est, Lucum, Tudem, Portucalem, Anegiam , Bracaram metropolitanam, Viseo, Flauias, Agata, Letesma, Salamantica, Zamora, Abela, Secobia, Astorica, Legione, Saldania, Mabe, Amaia, Septemanca, Auca, Velegia Alabense, Miranda, Reuendeca, Carbonaria, Abeica, Brunes, Cinisaria, Alesanco, Oxoma, Clunia, Argantia, [p. 413] Septempublica et cunctis castris cum uillis et uiculis suis; omnes quoque Arabes occupatores supra dictam ciuitatum interficiens, Xpianos secum ad patriam duxit. |