Stelle Nam dudum ipse pontifex, dum pro c...; (Vita Amandi episcopi I (701 - 720), 17 (p. 440-441)) [476]

Basic Information
Keywords
ID 476
Text Vita Amandi episcopi I (701 - 720) Anonymous - Hagiography
Quotation Nam dudum ipse pontifex, dum pro capitalibus criminibus, quod nullus ex sacerdotibus facere ausus est, ipsum redargueret regem, in furore accensus, iubente eo, non absque iniuria de regno eius fuerat expulsus, atque remotiora perquirens loca, verbum Dei gentibus praedicabat. (...) Hi humiliter ad virum Dei petierunt, ut praecibus regis daret adsensum atque filium ipsius sacro dignaretur dilui fonte, et ut eum enutriret atque legem inbueret divinam, quantotius adsentiret, dicentesque, quod si hoc vir Dei non rennueret, per hanc familiaritatem liberius in regno ipsius, vel ubicumque eligeret, haberet licentiam praedicandi, seu et nationes quam plures per hanc gratiam se posse conquiri fatebantur.
Translation
Quotation source 17 (p. 440-441)
Associated use case(s)
Comment