Stelle In diebus uero regni eius propter p...; (Sampiri Astoricensis Episcopi Chronicon (1001 - 1100), None) [4793]

Basic Information
Keywords
ID 4793
Text Sampiri Astoricensis Episcopi Chronicon (1001 - 1100) Anonymous - History
Quotation In diebus uero regni eius propter peccata populi christiani creuit ingens multitudo sarracenorum; et rex eorum qui nomen falsum sibi inposuit Alamzor, qualis non antea fuit nec futurus erit, consilio inito cum sarracenis transmarinis et cum omni gene ysmaelitarum intrauit fines christianorum, et cepit deuastare multa regnorum eorum, atque gladie trucidare. [...] Rex celestis memorans misericordie sue, vltionem fecit de inimices suis: morte quidem subitanea et gladio ipsa gens [p. 346] agarenorum cepit interire, et ad nichilum cotidie peruenire. [...] Quo defuncto, Adefonsus filius eius, habens a natiuitate sua annos tres, adeptus regnum, era milesima tricessima septima Ex quorum stirpe Ferdinandus Sancii cantabriensis regis filius vxorem ducens, ad expelendos barbaros in posterum regnaturus emicuit.
Translation
Quotation source None
Associated use case(s)
Comment None