Quotation |
His peractis, prefatus Rex Fredenandus uenit et obsedit Legionem, et post paucos dies cepit eam, et intrauit cum multitudine maxima militum, et accepit ibi coronam, et factus est Rex in Regno Legioni et Castella. Tunc confirmauit leges quas socer eius Rex Adefonsus Legioni dedit, et alias addidit, que sunt seruande. Rex iste fuit homo bonus ac timens Deum, genuitque ex predicta Sancia Regina quinque filios: Urracam, Sancium, Adefonsum, Garseam, Geloiram. Fecit ergo magna cede in sarracenos, et per unumquemque annum accepit constituta tributa a Regibus eorum.Iste bellando cepit Lamego, Uiseo, Coimbria, Sena, et alias multas ciuitates et castella Agarenorum. |