Stelle Siquidem hunc Adefonsum, patrio re...; (Historia Silense (1109 - 1118), (p. 120)) [4806]

Basic Information
Keywords
ID 4806
Text Historia Silense (1109 - 1118) Anonymous - History
Quotation Siquidem hunc Adefonsum, patrio regno privatum, Santius frater Toeltum ire coegit; sed hoc prouida Die dispositione credimus factum fuisse, cum enim circulo nouem mensium, necessitate compulsus, vt exul a patria barbarico contubernio, salua fide, potiretur; cumque ab eisdem Sarracenis ut tantus rex pro maximo haberetur, ac iam ut familiarissimus a Maurorum globo huc atque illuc spatiando penes Toletum circumduceretur, altius quam cuiquam credibile sit ingemiscens, quibus locis quibusue machinamentis ciuitas illa, christianorum totius Ispanie olim specula, a paganorum manibus erueretur, imo pectore trusit. Verum, atrociter dimicando ab eo capta qualiter fuerit, in sequentibus indicabo.
Translation
Quotation source (p. 120)
Associated use case(s)
Comment None