Quotation |
Anno uero regni sui tricessimo, cum fama tante sue bonitatis apud christianos et barbaros vbique terrarum diuulgaretur, venit ad eum quidam Maurus, Emeritensis ciuis, nomine Mahumith, qui aduersus regem suum arma tirannide assuptus, et ipsum Aderrahaman Maurorum maximum regem sepe depredatus est, et exercitum illius in fugam vertere ausus est. Cumque iam patriam pre nimio facinore habitare nequiuisset, nostrum regem Adefonsum cum suplicibus peciit, quem, vt erat nimie pietatis, dominus rex benigne suscipiens, cum omni commitatu suo in finibus Gallicie eum habitare iussit. Vbi post septem annos Maurus in superbiam eleuatus, contra regem regnumque suum conspirare presumpsit, atque agregatis Maurorum validissimis copiis, totam prouinciam hostiliter deuastare statuit. Huius rey acepto nuntio, rex Adefonsus grauiter commotus, colecto exercitu Galeciam accederat. Ceterum barbarus quamquam in sua bellicosa numerositate multimoda confideret, inpetum tamen regii exercitus formidans, in quodam castrum [p. 141] cum suis se recepit. |