Stelle Porro in exordio regni, cum perfid...; (Historia Silense (1109 - 1118), (p. 145)) [4827]

Basic Information
Keywords
ID 4827
Text Historia Silense (1109 - 1118) Anonymous - History
Quotation Porro in exordio regni, cum perfida Vasconies prouintia ei rebelare videretur, et ipse, arreptis armis, ipsius transgressioni finem inponere properaret, ecce ex alia parte, ut credo consilio fedifragorum Vasconum, multitudo Maurorum armata in necem Ordonii regis occurrit. Ceterum strenuissimus rex, et barbaros multis prostratus fugauit, et Vascones proprio dominio mancipauit. Verum qui quorundam Francorum regum mansiones describere pergunt, animaduertant quia pro nataliciis et pascalibus cibis, quos per diuersa loca eos simsumpsisse asserunt, noc labores exercitus [p. 146] Ispanorum regum, pro liberanda santa eclesia a ritibus paganorum, et sudores, non conuiuia et delicata fercula, describimus. Ad hoc perpendant munera, quibus Carolus, pro redimendis suorum confinium captiuis, rabiem barbarorum mitigauerat, victoria Ispanici regis ab eorum manibus esse extorta.
Translation
Quotation source (p. 145)
Associated use case(s)
Comment None