Quotation |
Ad hoc pro expellendo tanto hoste, Tingintanorum presidia Maurus rogans, inmensum Moabitarum coadunauit numerum. Conparatis igitur ex tota Mauritania quam uallidissimis copiis, et a maximo barbaro rege comeatibus omnibus datis, ad expugnandos christianorum fines innumera ysmaelitarum multitudo dirigitur. Cui expeditioni rex Cordubensis duos magnanimos duces prefecerat, nomen vnius Hulit Abulhabaz et nomen alterius Venizuz. Verum barbari, prout res postulabat arrepto itinere, littora Dorii fluminis accesserunt, fixisque innumerabilibus tentoriis, apud Santum Stephanum de Gormaz toti christianorum regno velud ruina cominabantur. Porro Ordonius Christi clipeo cui famulabatur protectus, structo milite eis occurrit. Non aliter miserum pecudum gregem libicus leo, quam mauoricus rex turbam Maurorum invadit, tantam namque ex eis stragem fecisse fertur, quod, si quis astrorum inuestigator tot milia Maurorum computare conaretur, profecto pre multitudine cadauerum modum numerus excederet. Siquidem, ab ipso Dorii littore quo barbari castrametati sunt vsque [p. 158] ad castrum Atenca et Paracollos, omnes montes et colles, soluas et agros exanimes Amorreorum artus tegebant, adeo ut perpauci persequentium manus euaderent, qui nuntium Cordubensium regi fecerunt. Vbi, inter alios quamplurimos ysmaelitarum reges, duos nobiles ceciderunt, quorum nomina Abulmutarraf et Ybenmanthel erant. |