Stelle Porro barbarus, post vbi suos feda...; (Historia Silense (1109 - 1118), (p. 175)) [4841]

Basic Information
Keywords
ID 4841
Text Historia Silense (1109 - 1118) Anonymous - History
Quotation Porro barbarus, post vbi suos feda fuga prebere animaduertit, dedignatus suo solio prosiliit. Fertur enim Almanzor, hoc signum calumpnie, dum male pugnauissent, suis militibus ostendere, quod deposito aureo galero, quo assidue caput tegebat, humi cum calupnia resideret. Quem decaluatum videntes milites barbari, alteros alteri cohortantes, nostros vndique magno cum fremitu circumueniunt, atque verso uice eos a tergo perurgentes, per medias ciuitatis portas intermixti irruerent, nisy ingens niuibus cum turbine hanc dirimeret litem. Barbarus hoc anno, propter eminentem yemem infecto negocio, recepit se in patriam.
Translation
Quotation source (p. 175)
Associated use case(s)
Comment None