Quotation |
Ordonius autem Astoricensis episcopus et omnis exercitus, acepta gleba beati Ysysdori et corpore Legionensis presulis, iam ad regem Fernandum repedare festinabant, cum ecce rex Sarracenorum supradictus Benahabet cortinam miro opere contextam super sarchophagum beati confessoris iactauit, atque ex imo pectore magna emittens suspiria, dixit: En ab hinc, Ysidore, vir Venerande, recedis; ipse tamen nosti tua qualiter et mea res est. Hec ab illis sunt nota, qui presentialiter se audisse testati sunt. |