Stelle Misit etiam cum eis quosdam, qui se...; (Annales Bertiniani (862 - 882), 839 (pp. 19-20)) [4881]

Basic Information
Keywords
ID 4881
Text Annales Bertiniani (862 - 882) Hincmar of Reims
Quotation Misit etiam cum eis quosdam, qui se, id est gentem suam, Rhos vocari dicebant, quos rex illorum chaganus vocabulo ad se amicitiae, sicut asserebant, causa direxerat, petens per memoratam epistolam, quatenus benignitate imperatoris reduendi facultatem atque auxilium per imperium suum tuto habere possent, quoniam itinera, per quae ad illum Constantinopolim venerant, inter barbaras et nimae feritatis gentes inmanissimas habuerant, quibus eos, ne forte periculum inciderent, redire noluit. Quorum adventus causam imperator diligentius investigans, comperit, eos gentis esse Sueonum, et exploratores potius regni illius nostrique quam amicitiae petitores ratus, penes se eo usque retinendos iudicavit, quoad veraciter inveniri posset, utrum fideliter eo necne pervenerint.
Translation
Quotation source 839 (pp. 19-20)
Temporal Coverage 839 - 839
Associated use case(s)
Spatial Coverage Objects
Comment