Quotation |
Ad ultimum uero pene omnibus contra dominum et christum eius conspirantibus a parte aquilonari, que appellatur Wendele, aperta est contradictio, manifestaque repugnacio uidetur oriri tamquam turbo inuoluens; et sic per partes Iutensium seuiendo et eos ad eundem furorem prouocando, cottidie plura congregans arma, ad ciuitatem, que uocatur Sclesuuic, fremens ac frendens sancti regis insequitur uestigia. Rex ergo tunc cernens, quod eos sedare nequisset honesta ratione, immo de Iutensibus fugere compulsus, ad Vionenses transiuit, in quibus magis auxilium sperauit. |