Stelle Et ideo merito ipsius laus canenda...; (Vita Balthildis (685 - 695), 2 (p. 483)) [524]

Basic Information
Keywords
ID 524
Text Vita Balthildis (685 - 695) Anonymous - Hagiography
Quotation Et ideo merito ipsius laus canenda est prius in sanctorum meritis sive virtutibus, qui de parvis efficit magnos, immo qui de stercore elevat pauperem et eum consedere facit cum principibus populi sui, sicut et presentem venerabilem magnamque feminam, domnam Balthildaem reginam. (...) Recepta est a principe Francorum viroque inlustri Erchinoaldo quondam, in cuius ministerio ipsa adolescens honestissime conversata est, ita ut pia eius conversatio et admirabilis conplaceret tam principi quam et omnibus eius ministris. (...) Que siquidem beata de partibus transmarinis divina providentia depredata, et vili pretio, sed incomparabili commertio venundata, huc advenit ipsa pretiosa et optima Dei margarita atque a principe quodam Francorum viroque clarissimo Herchinoaldo, qui tunc palatium gubernabat, constat esse recepta, in cuius ministerio ipsa adolescens ita decentissimae conversata est, ut honesta eius conversatio et admirabilis conditio tam principi quam et omnibus eius ministris complaceret. (...) Et cum esset ex genere Saxonum, forma corporis grata ac subtilissima et aspectu decora, vultu hilaris et incessu gravis.
Translation
Quotation source 2 (p. 483)
Associated use case(s)
Comment