Stelle His namque temporibus post discess...; (Vita Bertilae abb. Calensis (701 - 800), 4 (p. 104)) [535]

Basic Information
Keywords
ID 535
Text Vita Bertilae abb. Calensis (701 - 800) Anonymous - Hagiography
Quotation His namque temporibus post discessum domni Chlodovei regis religiosa et optima coniunx ipsius domna Baltechildis regina cum parvulo filio rege Chlothario inreprehensibiliter regnum gubernabat Francorum et ab omnibus pontificibus vel proceribus cunctoque populo regni sui, eius meritis compellentibus, miro diligebatur affectu. (...) Cum pontificibus autem et primatibus populi sui consilium accepit, ut regali villa quae dicitur Kala monasterium construeret puellarum, quatinus, cum ad legitimam aetatem praefatus filius suus domnus Chlotharius pervenisset et regnum sibi commissum per semet ipsum regere potuisset, tunc ipsa, relictam curam regalem, sub religionis ordine in supradictum ingrederetur monasterium.
Translation
Quotation source 4 (p. 104)
Associated use case(s)
Comment