Quotation |
Accidit etiam quodam tempore, ut multitudo hostium Saxonum barbarorum cum plurimis navibus ad locum qui dicitur Marciacus amore (...) Cumque loca finitima circuisset execranda barbaries, et esset civitas tanti antistitis fulta praesidio, causa absolutionis sacris est ostensa miraculis, ut, in oratione incubante Domini sacerdote, in muris ac turribus militia caelestis adstaret, procederetque inde terror hostium, unde erat occultum et magnum in civitate praesidium, ut miro atque ineffabili modo illi sanctam cernerent visionem, quibus non esse honoris poterat, sed timoris, et infideles barbari, qui non constringebantur fide, fugarentur interim visione. |