Quotation |
Nos enim, ut ante dixi, devincti sumus cathedrae sancti Petri; licet enim Roma magna est et vulgata, per istam cathedram tantum apud nos est magna et clara. Quamquam enim Ausonici decoris, acsi augustissimum quoddam ac aetheris procul seiunctum climatibus promiscuis, urbis quondam conditae nomen nimio favore omnium prope gentium, totum per orbem usque in occidua transmundialis limitis loca, triundalibus saltuatim licet hyperbolice pelagi vorticibus undique consurgentibus mirum dictu non prohibentibus, longe lateque vulgatum est, ex eo tamen tempore, quo Dei filius homo esse dignatus est, ac in duobus illis ferventissimis Dei spiritus equis, Petro videlicet et Paulo apostolis, quorum cara pignora (cf. Verg. Ecl. viii. 92) vos felices fecerunt, per mare gentium equitans turbavit aquas multas (cf. Horat. Carm. iv. 4. 43, Ovid. Met. iii. 475) et innumerabilium populorum millibus multiplicavit quadrigas, supremus ipse auriga currus illius, qui est Christus, Pater verus, agitator Israel, trans euriporum rheuma, trans delfinum dorsa, trans turgescentem dodrantem ad nos usque pervenit. Ex tunc vos magni estis et clari, et Roma ipsa nobilior et clarior est; et si dici potest, propter Christi geminos apostolos—dico ipsos caelos a spiritu sancto dictos, Dei gloriam enarrantes (Ps. 18. 2), de quibus infertur, in omnem terram exivit sonus eorum et in fines orbis terrae verba (Ps. 18. 4) eorum—vos prope caelestes (cf. Origen. (transl. Rufin.) Homil. in Gen. i. 13) estis, et Roma orbis terrarum caput est ecclesiarum, salva loci dominicae resurrectionis singulari praerogativa. |
Quotation source |
Columbanus, Epistula V (ad Bonifatium papam), ed. G. S. M. Walker, Sancti Columbani Opera, Scriptores Latini Hiberniae II (Dublin, 1957), 36–56, at 48 |