Quotation |
… ‘Pascha quod facimus’ inquit ‘uidimus Romae, ubi beati apostoli Petrus et Paulus uixere, docuere, passi sunt et sepulti, ab omnibus celebrari ; hoc in Italia, hoc in Gallia, quas discendi uel orandi studio pertransiuimus, ab omnibus agi conspeximus; hoc Africam, Asiam, Aegyptum, Greciam et omnem orbem, quacumque Christi ecclesia diffusa est, per diuersas nationes et linguas uno ac non diuerso temporis ordine geri conperimus, praeter hos tantum et obstinationis eorum complices, Pictos dico et Brettones, cum quibus de duabus ultimis Ocenai insulis, et his non totis, contra totum orbem stulto labore pugnant.’ |