Stelle Est sita in occiduis partibus insul...; (Vita sancti Ronani episcopi (1100 - 1200), Text from a critical edition currently in preparation. Cf. Albert Poncelet, De magno legendario Austriaco, in Analecta Bolandiana 17 (1898), 24–96, 123–216, at 161.) [5533]

Basic Information
Keywords
ID 5533
Text Vita sancti Ronani episcopi (1100 - 1200) Anonymous - Hagiography
Quotation Est sita in occiduis partibus insula nomine Hybernia, inter quam et occasum solis nulla alia habitatio inuenitur. Quę est tam pulchra atque fructuosa, ut in tempore messis eam coequasses paradẏsi fertilitati. Habitatores uero illius quantum ab aliis nationibus distant per longorum spacia, tantum etiam ritu et habitu. Qui a beato Patricio archiepiscopo baptizati in fide Christi ita sunt firmati, ut nulla alia gens possit inueniri in dei cultura constantior. Ex eis enim fuit tanta multitudo sanctorum, quorum numerum sola scientia dei nouit.
Translation
Quotation source Text from a critical edition currently in preparation. Cf. Albert Poncelet, De magno legendario Austriaco, in Analecta Bolandiana 17 (1898), 24–96, 123–216, at 161.
Associated use case(s)
Spatial Coverage Objects
Comment