Quotation |
I, 10 (p. 676-678) sedebat fabricans in defossum et contra eum Thille vernaculus eius ex genere Saxonico, qui magistri vestigia sequens, et ipse postmodum venerabilem vitam duxit. (...) Flagrabat eius ubique fama in tantum, ut si qui ex Romana vel Italica aut Gothica vel qualecumque provintia legationis foedere aut alia quacumque ex causa palatium regis Francorum adire pararent, non prius regi occurrerent quam Eligium adgrederentur, vel iubamen alimoniae ab eo poposcentes, vel certe consilium salubre quaerentes. (...) nonnumquam vero agmen integrum et usque ad centum animas, cum navem egrederentur, utriusque sexus, ex diversis gentibus venientes, pariter liberabat, Romanorum scilicet, Gallorum atque Brittanorum necnon et Maurorum, sed praecipuae ex genere Saxonorum, qui abunde eo tempore veluti greges a sedibus propriis evulsi in diversa distrahebantur. (...) Erat etiam Tituinus genere Suevus fidelis cubicularius laicus, qui postea ad mercedis cumulum pervenit interemptus, necnon et Buchinus ex gentili conversus, qui et ipse postea venerabilis extitit ac Ferrariensi coenobio praefuit; |