Stelle Sarracini vero in suorum terra haec...; (Adbreviatio de gestis Langobardorum (800 - 900), 15, p. 228) [5567]

Basic Information
Keywords
ID 5567
Text Adbreviatio de gestis Langobardorum (800 - 900) Andreas of Bergamo
Quotation Sarracini vero in suorum terra haec audiens, elegentes se fortissimi viri, sicut audivimus, viginti milia hominum, diecentes: ‘Grandis ignominiam de occisorum nostrorum consonant; eamus illuc’! Cumque navigio prepararent, ascenderunt et navigaverunt et exierunt in finibus Beneventana. Tunc dixerunt per suorum audatiae elationis : ‘Quid nobis fiducie habere debemus in navibus nostris? Dissipemus eos, quia Franci adversum nos nihil possunt; et sic prevaluerint adversum nos, sine ullo metu in regnum nostrum pergere possunt’! Et dictis factis, Franci querere ceperunt. Nunciatum id est domno imperatori, quoniam statim mittens principibus suis, id est Hunroch, Agefrid et Boso, cum electa manus Francorum et Langobardorum vel ceterorum nationes. Iungentes se loco [ad Sancto Martino, ad strada scilice proper Capua ad Vulturno] acies hinc et inde utraque partis forti intenciones pugnantes, Dei adiuvante misericorida Sarracini devicti et debellati sunt multitudo innumerabiles; quia quod gladius non interemit, in fluvio Vulturno negati sunt, reliqui fuga vis evaderunt. Sic Dei iudicio conplacuit; qui venerant exaltati, facti sunt humiliati.
Translation
Summary The Saracens (from North Africa) want to take revenge for the capture of Bari, and Louis II sends Frankish and Longobard troops under three leaders, who proceeed to beat them.
Quotation source 15, p. 228
Temporal Coverage 871 - 871
Associated use case(s)
Spatial Coverage Objects
Comment