Quotation |
Similiter et alium, qui episcopum se simulans circuibat villas et plateas decipiendo populum, diu carcere maceratum eiecit a finibus regni Francorum, necnon et alios atque alios diversis artibus populum subvertentes grandi semper auctoritate est persecutus: valde enim oderat omnia hereticorum vel scismaticorum cunctorumque praeter catholicam doctrinam figmenta et iugi instantia eorum insectabatur vesaniam. (...) Erat enim ipse affluentissimus quidem in eloquentia, in studio autem scripturarum subtilissimus, et cum ipse sufficienter esset instructus, populum, ubicumque pergeret, euangelicis cohortationibus edocebat in fide Christi inrevocabiliter persistere atque ab hereticorum contagiis sese sollerti cura observare. |