Quotation |
Huic itaque viro sanctissimo inter cetera virtutum suarum miracula id etiam a Domino concessum erat, ut sanctorum martyrum corpora, quae per tot saecula abdita populis actenus habebantur, eo investigante ac nimio ardore fidei indagante, patefacta proderentur; (...) siquidem nonnulla venerabantur prius a populo in locis quibus non erant, et tamen quo in loco certius humata tegerentur, prorsus ignorabatur. (...) Ex eo ergo tempore, quo Eligius pontifex consecratus ecclesiae pastor est datus, ab eo nonnulla inventa populis sunt declarata; (...) Denique priusquam Eligius eiusdem loci datus esset episcopus, extitit quidam vir inprobus, vocabulo Maurinus, ut videbatur populis habitu religiosus, cantor etiam in regis palatio laudatus atque ex hoc, ut regi docuit exitus, mente tumidus, corde protervus atque actione dissipatus, qui audatia suae praesumptionis deceptus, coepit verbis extollere, a se corpus martyris Quintini et inquiri posse et inveniri; (...) Ex quo facto tantus timor adolevit in populo, ut nullus deinceps quamvis probabilis vitae praeter Eligium huiusmodi negotium auderet appetere. (...) Eligius itaque divino notu instigatus volvebat in animo, sed et libere proclamabat populo non illic habere corpus, quo eum loco venerabatur populus, sed esse potius in parte ulterius. (...) Ecclesiam quoque, quae exigua conventibus populi videbatur, eximio opificio ampliatam decoravit. |