Quotation |
Inter haec autem cum semper sobriam religiosis virtutibus teneret disciplinam, frequenter ab ingrato et perfido populo lacessitus et paene usque ad contumeliam provocatus, nullatenus a coepta doctrina arcebatur, sed magis ipse lenis, patiens, humilis et mitis pro eis Dominum depraecabatur. (...) Nam cum circumquaque rura lustraret, inenarrabili subtilitate blande atque conposite desides barbarorum animos et minus de spe futura sollicitos sollerti satis studio verbis blandis nitebatur stimulare atque ad amorem supernae patriae accendere; (...) Ad cuius videlicet ortatum ita nonnulla permutata est barbaries, ut subito in arido et squalenti campo videretur faecunda seges et uberrima messis surrexisse. (...) O quanti Eligii industria ab errore gentilium retracti, venerabili Christi iuncti sunt gregi! |