Stelle Hiis igitur super hoc ita praelibat...; (Letter from Louis II to Basil I (871 - 871), ed. Henze, p. 391, 6-12;18-22; 23-36) [5709]

Basic Information
Keywords
ID 5709
Text Epistola Ludovici II ad Basilium I (871 - 871) Louis II of Italy
Quotation Hiis igitur super hoc ita praelibatis obstupescimus in his, quae serenitas tua prosequitur, dicens suis, id est Graecis, Barim ex parte sua debellantibus et elidere decernantibus nostros vel solum intuitos vel prandiis dissolutos nullum auxilium praestitisse hac ideo civitatem ipsam capi minimee potuisse; cumnostri sive intuendo tantum sive prandendo sive aliud quid agendo. Barim tamen licet perpauci et finetenus impugnasse et ope divina cepisse noscantur. (...) Ergo, frater, noli de cetero Francos ridere, quia etiam inter mortis vicina student prandia et omnia caritatis indicia proximis habere et tamen a proposito non lacessere, quoniam secundm apostolum sciuntt et habndare et penuriam pati et satuarai et esurire et, ut compendio dicamus, omnia possunt in eo, qui illos confortat. De paucitate vero quid miraris, si pauci fuerint et tamen multa lucra detulerint? Praeterea qua de re pauci fuerint nostri, pridem dilectioni tuae patefecimus; set quoniam nos super hoc pulsasti denuo, nostrum denuo sume responsum. Cum enim diu demorante stolo fraternitatis tuae illius iam minime praestolaremur adventum et in anno ipso de obsidione Baris nichil omnino fieri putaremus, omnes ad sua redire premiseramus, his solummodo retentis quos ad prohibitionem recipiendorum alimentorum sufficere credebamus, et hoc est, quod stolus insperatus apparens non nisi paucos nostros invenerit. Verum tamen isti ipsi pauci et adhuc pauciores quibusdam horum diverso langore gracatis effecti, antequam Baris caperetur, tres ammiradas, qui totam Calabriam depulabantur, innumeratam multitudinem Sarracenorum, prostraverunt et magnam vestratibus salutem divino brachio contulerunt; qua re non solum Calabritanorum Hismahelitum ingenss extunc facta est diminutio, set et Barensium potentatus omnimodo dissolutio hac per id ad capiendum facilis adinventionem. Cuius facti trofaea vestros creidmus tuo imperio retulisse et opera Dei, quae taceri non debent, mirabiliter enarrasse.
Translation
Summary In his letter to emperor Basil I, Louis II points out that the capture of Bari succeeded thanks to the small, but effective troops of the Franks, not the Greeks. He praises theeir deeds against the Saracens of Bari and Calabria.
Quotation source ed. Henze, p. 391, 6-12;18-22; 23-36
Temporal Coverage 870 - 870
Associated use case(s)
Comment