Quotation |
Postremo de Neapoli nobis in Christo fraternitas tua, quasi miserimus populum nostrum ad incidendas arbores et messes igne cremandas et hanc ditioni nostrae subdendam; cum licet ab olim nostra fuerit et parentibus nostris piis imperatoribus tributa persolverit verum nos ab eius civibus praeter solitas functiones nichil exegimus nisi salutem ipsorum, videlicet ut desererent contagie perfidorum et plebem desisterent insequi christianorum. Nam infidelibus arma et alimenta et cetera subsidia tribuentes per totius imperii nostri litora eos ducant et cum ipsis toties beati Petri apostolorum principis territorii fines furtim depraedari conantur, ita ut facta videatur Neapolis Panormus vel Africa. Cumquee nostri quique Sarracenos insecuntur, ipsi, ut possint evadere, Neapolim fugiunt, quibus non est necessarium Panormum repetere, set Neapolim fugientes ibidemque quousque praeviderint latitantes rursus improvisio ad exterminia redeunt. Super quibus saepe illos monuimus, set ex ammonitione peiores effecti sunt, adeo ut episcopum proprium, quoniam eos ut vitarent conortia malignorum monitabat, ex urbe proicerent et illustres ac proceres civitatis compedibus obligaraent. Ergo si societatem non dissolverint infidelium secundum apostolum, qui praecipit dicens: ‘Nolite iugum ducere cum infidelibus’, et pastorem ac episcopum proprium non receperint, portionem eorum ponemus cum his, quorum libenter amplexi sunt unionem, et in una lance appendemus utrosque, quoniam non solum qui faciunt talia, set et qui consentiunt facientibus, dignos morte iudicat memoratus insignis apostolus; praesertim cum unanimiter arma contra christianos ferant et dimicent et si quos fidelium capere possunt, Saracenorum manibus tradant, cum ipsis ad bella uno impetu procedentes. |