Stelle Perfecto sacrificio dimtaque ara, q...; (Chronicarum libri II (395 - 406), I.24.2 (p. 152)) [5789]

Basic Information
Keywords
ID 5789
Text Chronicarum libri II (395 - 406) Sulpicius Severus
Quotation Perfecto sacrificio dimtaque ara, quam Baalis idolo Madianitae sacrauerant, ad suos profectus castra castris hostium contulit. Sed Madianitis etiam gens Amalech se coniunxerat. Gedeon uero non amplius quam ad triginta et II milia exercitum parauerat. Sed priusquam confligeret, Deus ad eum locutus est nimiam esse hanc multitudinem quam in proelio uellet educere: Hebraeos pro solita perfidia euentum pugnae non Deo, sed uirtuti suae daturos. Itaque daret uolentibus discedendi potestatem. Quod ubi populo diuulgatum, XX et II a castris recesserunt. Sed ex decem milibus, quae resederant, admonitus a Deo non amplius quam trecentos tenuit. Reliquos ab armis dimisit.
Translation
Quotation source I.24.2 (p. 152)
Associated use case(s)
Comment