Quotation |
Per iddem tempus, cum fama beati pontificis celeberrima haberetur, ut non solum in vicinis urbibus, set aetiam oceanis partibus citra maris littora insulam, quam Britanorum gens sita aeccor continens vallat, pervenerit: nam in eadem provincia mulier quedam erat nomine Blada, qui dudum lumen oculorum amiserat necnon manuum hac pedum officio destituta manebat. (...) Quadam namque die, cum gentis suae peregrini in domo eius hospitalitatis gratia declinassent et eam ita corporis difficultate laborantem cernerent, aiunt ad eam: "O mulier, si adsercioni nostrae accomodaris fidem, ut beati Boniti Arvernae urbis episcopi intervencionem apud Deum comendares, nos credimus, nec dubium est, quia vir sanctus potest apud Dominum tuum hunc allevare laborem". |