Quotation |
Completis vero X annis, omnibus sine personarum acceptione verbum Dei adnontians, inruentium popolorum multitudines non ferens, aliquantorum etiam animos, invidia stimulante, contra se commotus esse deprehendens, relictis omnibus quae habere videbatur, paucis cum fratribus ad insolam quandam parvolam in mare profectus est atque exinde non multum post de Hibernia pericrina litora petens per Britannias in Saxoniam transvectus est, ubi honorifice a Siggiberctho rege susceptus verbo Domini barbarum mitigabat cor. |