Quotation |
Peracto ergo ibi non modico tempore et confirmatis in fide Christi discipolis, cepit inquirere, sicubi essent adhuc idolis dediti populi. (...) Tunc unus ex principibus ait ad eum: "Innotiscimus tibi regionem longinquam qui dicitur Brittania, gentem ferocem, idolis servientem, Christum nescientem, ubi rex Lucius regnare videtur; perge ergo et ibi praedica, ut convertantur et vivant". (...) Stupefacti vero populi propter novitatem doctrinae illius, quam audiebant, nunciant hec omnia Lucio regi, qui continuo iubet eum sibimet praesentari, et quae esset eius doctrina, per semet ipsum audire. |