Stelle Sedato ergo populo, pace percepta,...; (Vita Lucii confessoris Curiensis (800 - 825), 14 (p. 6)) [649]

Basic Information
Keywords
ID 649
Text Vita Lucii confessoris Curiensis (800 - 825) Anonymous - Hagiography
Quotation Sedato ergo populo, pace percepta, divina providentia disponente, apparuerunt agrestia illa animalia, quae offendiculum in populo faciebant. (...) Tunc clara voce, audientibus cunctis, hanc fudit orationem a Domino: "Omnipotens, adorande, colende, tremende, benedico te, quia per Filium tuum unigenitum evasi minas hominum impiorum, et salvam fecisti a persequentibus animam meam nec conclusisti me in manus inimici; insuper et ostendisti mihi offendiculum, quod per machinationem demonum erat in populo tuo. (...) Qui et oves et boves et universa iumenta camporum hominum usibus deputasti et populo tuo de mundis et inmundis animalibus per Moysen famulum tuum praeceptum dedisti, ut munda ederent, inmunda reprobarent, tu hec bruta animalia ad laudem et gloriam nominis tui, deposita ferocitate, fac mansuescere et usibus servorum tuorum tibi famulantium deservire".
Translation
Quotation source 14 (p. 6)
Associated use case(s)
Comment