Stelle Quodam vero tempore, dum beati vir...; (Vita S. Sadalbergae abb. Laudunensis (680 - 700), 20 (p. 61)) [716]

Basic Information
Keywords
ID 716
Text Vita S. Sadalbergae abb. Laudunensis (680 - 700) Anonymous - Hagiography
Quotation Quodam vero tempore, dum beati viri Waldeberti praestolaretur adventus et falerni copia deesset, ius tritici vel ordei, quod cervesam nuncupant et arte conficitur humana, quo occidentalium pleraeque nationes utuntur, iussit facere; quae cum in vas quod lingua vulgari tunnam vocant missa fuisset, cum vas adplene refertum ex poti liquore non esset, famula Christi, cui obedientiae causa eodem anno iuxta tenorem regulae ad cellarium custodiendum sororibusque ministrandum ordo evenerat, ad venerabilem matrem summa cum humilitate veniens, ait: "Domna", inquit, "mater, quid faciemus, quia vas non est plenum ex sicera et aer aestuat? Si sanctus vir abba in veniendo moras innexuerit, vereor, ne poti liquor in acerbitatem aceti acescat".
Translation
Quotation source 20 (p. 61)
Associated use case(s)
Comment