Quotation |
Sed his omissis, nunc intimandum est, qualiter praefatus sanctus praesul ex praefata Fresionum gente plurimam praedicando partem converterit ad Christum. (...) Siquidem ad praefatum Fontanellae monasterium perveniens, de eodem loco cooperatores verbi strenuos et ad praedicandum idoneos, utpote actione simul et eruditione praeclaros, assumens, praeparatis omnibus, quae navigantibus esse necessaria videbantur, in portu eiusdem monasterii navim adscendit, et per fluvium magnum Sequanae mare introiens Gallicum, navigavit Fresiam et genti illius ac duci eius Rathbodo verbum Dei adnuntiabat, dicens, deos non esse, qui hominum manibus facti essent; Dei creandi materiam lignum vel lapidem esse non posse, quorum recisurae vel igni absumerentur vel in vasa quaelibet humani usus formarentur vel certe despectui foras proicerentur et pedibus conculcata in terram verterentur. |