Stelle Aliud quoque eiusdem patris memora...; (Vita Vulframni ep. Senonici (701 - 800), 6 (pp. 665-666)) [733]

Basic Information
Keywords
ID 733
Text Vita Vulframni ep. Senonici (701 - 800) Anonymous - Hagiography
Quotation Aliud quoque eiusdem patris memorabile miraculum, sicut ab eis didicimus, coram quibus factum est, ob aedificationem posterorum narrare cur pigeat? Praedicante enim illo et docente praedictum populum Fresionum, contigit quadam die puerum quendam, ex ipsa Fresionum natione ortum, diis immolandum duci ad laqueum. (...) Respondebat autem dux patrio sermone, decretum esse lege perhenni olim a praedecessoribus suis omnique Fresionum gente, ut, quemcumque sors elegisset, in eorum sollemniis diis offerendum sine mora. (...) At vero sanctus praesul dum persisteret in precibus et praefatus populi princeps eius dignae petitioni satisfacere vellet, animosi gentiles zelo vani erroris devincti, sicut scriptum est: Zelus apprehendit populum ineruditum, unanimes frustrabant eius precem, dicentes: "Si tuus", inquit, "Christus de tormento mortis eum eripuerit, sit eius tuusque aevo perhenni servus". (...) Appenditur deinde puer in patibulum, adspicientibus christianorum simulque gentilium turmis, per duarum fere spatium horarum; extemploque sacerdos Domini pro salute et vita non solum illius, qui in tormento erat mortis constitutus, verum pro obcecatione populi, qui satanae vinculis erat inretitus, flectens genua, hanc ad Dominum fudit orationem: "Deus invisibilis, inmortalis et aeterne, exorabilis tuis esto supplicibus, et sicut quondam Danihelem liberasti de lacu leonum, ita hunc puerum de faucibus eripe illius sevi leonis, qui circumiens quem devoret quaerit, ut de illius duplici salvatione populus hic incredulus, deposita sorde idolatriae, ad veritatis convertatur agnitionem, et per cunctas generationes tuum benedicatur nomen in secula". (...) Atque ex hoc facto plurima Fresionum multitudo conversa est ad Dominum, credebantque et baptizabantur, quotquot praeordinati erant ad vitam aeternam.
Translation
Quotation source 6 (pp. 665-666)
Associated use case(s)
Comment