Quotation |
Praefatus autem princeps Rathbodus, cum ad percipiendum baptisma inbueretur, percunctabatur a sancto episcopo Vulframno, iuramentis eum per nomen Domini astringens, ubi maior esset numerus regum et principum seu nobilium gentis Fresionum, in illa videlicet caelesti regione, quam, si crederet et baptizaretur, percepturum se promittebat, an in ea, quam dicebat tartaream dampnationem. (...) Nam praedecessores tui principes gentis Fresionum, qui sine baptismi sacramento recesserunt, certum est dampnationis suscepisse sententiam; qui vero abhinc crediderit et baptizatus fuerit, cum Christo gaudebit in aeternum". (...) Haec audiens dux incredulus - nam ad fontem processerat, - et, ut fertur, pedem a fonte retraxit, dicens, non se carere posse consortio praedecessorum suorum principum Fresionum et cum parvo pauperum numero residere in illo caelesti regno; quin potius non facile posse novis dictis adsensum praebere, sed potius permansurum se in his, quae multo tempore cum omni Fresionum gente servaverat. (...) Haec dicente et docente sancto pontifice, multi Fresionum credebant et baptizabantur, praedicto rege in paganismo perseverante. (...) Nam a sacro fonte infeliciter recessit, etiam et Wilbrordum episcopum cognomento Clementem et doctorem praefatae gentis accersiri iussit, ut ad eius consultum simul cum beato Vulframno, in doctrina suae religionis concordante, efficeretur christianus. |