Stelle Porro dum pridem ipsum opus perleg...; (Vita Galli (833 - 834), Prologus (p. 281)) [763]

Basic Information
Keywords
ID 763
Text Vita Galli (833 - 834) Walahfrid Strabo
Quotation Porro dum pridem ipsum opus perlegerem, inveni ab auctore eiusdem conscriptionis terram, quam nos Alamanni vel Suevi incolimus, Altimaniam sepius nominari; (...) Nam iuxta scriptores authenticos pars Alamanniae vel Sueviae inter Alpes Penninas et meridianum litus Danubii sita Rhetia dicitur; porro quod est ad septentrionalem plagam Histri, Germaniae deputatur. (...) Igitur quia mixti Alamannis Suevi partem Germaniae ultra Danubium, partem Rhetiae inter Alpes et Histrum partemque Galliae circa Ararim obsederunt, antiquorum vocabulorum veritate servata, ab incolis nomen patriae dirivemus et Alamanniam vel Sueviam nominemus. (...) Cum Noricus regio sit Baioariorum et eius septentrionalis terminus Danubius et Germania, necesse est Rhetiam, quae simul ponitur, eisdem finibus aquilonem versus terminari. (...) Nam cum duo sint vocabula, unam gentem significantia, priori nomine nos appellant circumpositae gentes, quae Latinum habent sermonem; sequenti usus nos nuncupat barbarorum. (...) et a solis ortu, Indis vel Aethiopibus, usque ad occasum, Brittannis vel Scottis, iam laudabile est nomen Domini. (...) Excelsus enim est super omnes gentes Dominus, et super caelos gloria eius.
Translation
Quotation source Prologus (p. 281)
Associated use case(s)
Spatial Coverage Objects
Comment