Quotation |
Gothorum quidam, Zalla nomine, perfidiae fuit arrianae, qui Totilae regis eorum temporibus contra catholicae ecclesiae religiosos uiros ardore inmanissimae crudelitatis exarsit, ita ut quisquis ei clericus monachusue ante faciem uenisset, ab eius manibus uiuus nullo modo exiret. (...) Qui enim ferocitatem Gothi terribilis sedens repressit, lora uero nodosque ligaturae, quae innocentis brachia adstrinxerant, oculis dissoluit, ipsa miraculi celeritate indicat quia ex potestate acceperat habere quod fecit. |