Quotation |
Ac primum dicendum opinionem quae innumeros tam in vestra quam in nostra regione pervasit frivolam esse et nihil veri in se habere, qua putatur deo odibilis gens Hungrorum esse Gog et Magog ceteraeque gentes quae cum eis describuntur, propter hoc vel maxime quod dicitur: a lateribus Aquilonis venies et post dies multos visitaberis, in novissimo annorum venies ad terram quae reversa est gladio.Dicunt enim nunc esse novissimum saeculi tempus finemque inminere mundi, et idcirco Gog et Magog esse Hungros, qui numquam ante auditi sunt sed modo in novissimo temporum apparuerunt. Sed considerandum attentius quae gentes cum eis venturae dicantur: Fili hominis, pone faciem tuam contra Gog et Magog, principem capitis Mosoch et Tubal, et paulo post: Persae et Libies cum eis, omnes scutati et galeati, Gomer, domus Thogorma, et cetera. Si ergo Hungri sunt Gog et Magog, ubi sunt gentes istae quae cum eis venire dicuntur? Nam Mosoch ipsi sunt Cappadoces secundum Iosephum, Tubal Hiberi sive Hispani vel secundum Hebreos Itali, Persae et Libies notissimae gentes Persarum et Ethiopum, Gomer Galathae, quos Gallogrecos vocamus, Togorma Friges, Sabei, quos in sequentibus commemorat, Arabes, Dedan Cartaginenses, Tharsis Cilices sive maritimi negotiatores. Ubi ergo hae gentes sunt cum Hungris, quorum nomina saltem aut regiones ignorant? Quod vero sagittas et arcum arripere et in sequentibus contos habere dicuntur, numquid soli Hungri hoc genere armaturae utuntur? Pene omnes gentes Orientales et Australes, plures etiam aliae nationes in hoc armaturae genere confidunt. Sed et Philistei sagittis plurimum valere leguntur: legimus quia Saul vulneratus est a sagittariis et de David legimus quia rex factus precepit ut docerent filios Iuda arcum, ut eodem genere prelii cum Philisteis discerent decertare.
Iudei et quidam nostrorum iudaizantes conputant Gog gentes esse Sciticas inmanes et innumerabiles, quae trans Caucasum montem et Meotidem paludem iuxta Caspium mare ad Indiam usque tendantur. Eas post mille annorum regnum putant a diabolo commovendas ut veniant in terram Israel et regnent contra sanctos multis se cum gentibus congregatis, de quibus etiam in Apocalipsi Iohannis dicitur: cum finiti fuerint mille anni, solvetur Satanas de carcere suo et egredietur ut seducat gentes in quatuor angulis terrae, Gog et Magog et cetera. Cum ergo liber iste Apocalipsis, id est revelationis, titulo prenotetur, quis dubitet totum hoc esse misticum et revelatione, hoc est expositione, indigere? Itaque Gog et Magog non gentes esse aliquae corporaliter intellegendae sunt, sed his nominibus inmanissima persecutio hereticorum designatur, qui contra civitatem dei, id est aecclesiam sanctam, diabolo instigante consurrexerunt de angulis et cavernis errorum. |