Stelle Pervenit ergo fama Columbani Sigib...; (Vitae Columbani libri II (641 - 660), p. 161-162) [841]

Basic Information
Keywords
ID 841
Text Vitae Columbani libri II (641 - 660) Jonas of Bobbio
Quotation Pervenit ergo fama Columbani Sigiberti regis ad aulam, qui eo tempore duobus regnis Austrasiorum Burgundionorumque inclitus regnabat Francis ; quorum eximium nomen prae ceteris gentibus quae Gallias incolunt habetur. (...)Coepit tandem ab eo rex querere, ut intra terminos Galliarum resederet nec eos ad alias gentes transiens se relinqueret; omnia quae eius voluntas poposcisset se paraturum. (...) Cui talia obicienti rex praebet responsa: "Si Christi crucem tollere et ipsum sequi desideras, potioris heremi sectare quietem, tantum ne, nostrae ditionis solo relicto, ad vicinas pertranseas nationes , ut tui praemii augmentum et nostrae salutis provideas oportuna".
Translation
Quotation source p. 161-162
Associated use case(s)
Comment