Stelle Dum esset cum rege adhuc in mundial...; (Vita sanctae Radegundis (595 - 605), p. 380) [85]

Basic Information
Keywords
ID 85
Text Vita sanctae Radegundis (595 - 605) Baudonivia of Poitiers
Quotation Dum esset cum rege adhuc in mundiali habitu mens intenta ad Christum, - teste Domino loquor, cui, ore tacente, pectora confitentur, cui, etsi lingua taceat, conscientia nil occultat, quia quod audivimus dicimus et quod vidimus testamur, - invitata ad prandium Ansifridae matronae, dum iter ageret, saeculari pompa se comitante, interiecta longinquitate terrae ac spatio, fanus, qui a Francis colebatur, in itinere beatae reginae quantum miliario uno proximus erat. Hoc illa audiens, ibi a Francis fanum coli, iussit famulis fanum igni conburi, iniquum iudicans, Deum caeli contempni et diabolica machinamenta venerari. (...) Hoc audientes Franci universaque multitudo cum gladiis et fustibus vel omni fremitu diabolico conabantur defendere; sancta vero regina inmobilis perseverans, Christum in pectore gestans, equum quem sedebat in antea non movit, antequam et fanus perureretur, et, ipsa orante, inter se populi pacem firmarent.
Translation
Quotation source p. 380
Temporal Coverage 520 - 587
Associated use case(s)
Comment