Quotation |
Qui ibidem per annos tres resedentes, tanta quidem dignitatem cantores ibi fecerunt, ut per totam
Franciam Italiamque pene multe civitates ornamentum aecclesie usque hodie consonant.
Papa vero, probata gens Francorum astuti et nobiles, consilium eorum dedit, ut super Langubardos
venirent, Italiam possiderent; ipse vero ad suam sede Romane eclesie remeavit Karulus siquidem
vero, adnitentibus suis, oblitus est tantorum benignitatis, quod ei Desiderius rex tribuit.
Congregata multorum Francorum exercitum, ex iussu apostolici sacramenta irrita facta sunt; Italia
contra Langobardos veniens, divino iudicio terror in Langubardus inruit, absque grave pugna Italiam
invasit, anno Desiderii octavo decimo et Adelchis 15, indictione 12, cum iam 205 anni essent evoluti,
postquam Langubardi Italia ingressi sunt. |