Stelle Quae toxicata doctrina exemploque ...; (In Canticum canticorum expositio (401 - 900), Lib. 12 (l. 84)) [879]

Basic Information
Keywords
ID 879
Text In Canticum canticorum expositio (401 - 900) Apponius
Quotation Quae toxicata doctrina exemploque dissolutionis lactauerat hanc plebem, de qua sermo est, in abominationibus suis - sicut improperatur ei per Hiezechielem prophetam, cum ait: Fili hominis, notas fac Hierusalem abominationes suas, et dic ei: Pater tuus Amorreus, et mater tua Cethea. Quae proculdubio gens Amorreorum crudelitatem suam suadendo eam genuit, filios suos daemoniis immolare; et gens cethea effeminatas superstitiones docendo nutriuit eam in sceleribus suis. Matris enim nomen non proprium sed commune est, quod a mammas porrigendo potius quam generando sortitur.
Translation
Quotation source Lib. 12 (l. 84)
Associated use case(s)
Comment