Stelle ergo qui moribus praecepta dei fac...; (Enarrationes in Psalmos (392 - 2020), Ps. 58, sermo 2, par. 2, linea 14) [883]

Basic Information
Keywords
ID 883
Text Enarrationes in Psalmos (392 - 2020) Augustine of Hippo
Quotation ergo qui moribus praecepta dei facit, et quodam modo uiuendo, semper in corde suo ne deleatur agit quod tenet, uiuendoque se commemorat quid ei in corde scriptum sit de lege dei, ipse fructuose tenet legem dei; ipse non inimicus deputabitur. nam ecce inimici iudaei, quos uidetur significare psalmus iste, legem dei tenent, et ideo de illis dictum est: ne occideris eos, nequando obliuiscantur legis tuae, ut gens iudaeorum maneret, et ea manente cresceret multitudo christianorum. per omnes gentes manent certe, et iudaei sunt, nec destiterunt esse quod erant; id est, gens ista non ita cessit in iura romanorum, ut amiserit formam iudaeorum; sed ita subdita romanis est, ut etiam leges suas teneat, quae leges sunt dei.
Translation
Quotation source Ps. 58, sermo 2, par. 2, linea 14
Associated use case(s)
Comment