Quotation |
Per idem tempus Euthicius Romanorum patricius se Aystulfo tradidit, simulque Comiaculum atque
Ferrariam seu et Istriam pugnando optinuit.
Per idem tempus invidia diaboli Stephanus papa Romanus inter Langobardos et gens Francorum,
Allamannorum, Burgundiorum superseminavit zizania, hoc ordine, quod inferius declaramus.
Igitur dum isdem Stephanus papa iam fatum Langobardorum regem, immensis vicibus innumerabilia
tribuens munera, deprecaretur pro gregibus sibi a Deo commissis et perditis ovibus, silicet pro
universo exarchatu Ravennae, atque ab eo nichil de hac re optinere cerneret, per quendam peregrinum
suas misit litteras Pipino regi Francorum, nimio dolore huius provinciae inhaerente, conscriptas. |