Stelle Ergo cum ita sit, cur nos satagis ...; (Chronicon Salernitanum (974 - 978), Cap. 107 (p. 523)) [920]

Basic Information
Keywords
ID 920
Text Chronicon Salernitanum (974 - 978) Radoald of Salerno
Quotation Ergo cum ita sit, cur nos satagis reprehendere, quoniam ex Francis oriundi, Romani moderamur habenas imperii, cum in omni gente qui timet Deum acceptus sit illi? Et certe Theodosius maior et filii eius, Arcadius et Honorius, atque Theodosius minor Arcadii filius, ex Hispanis ad imperii Romani culmen assumpti sunt, nec tamen invenimus, quod aliquis clamaverit vel reprehenderint Theodosium, quod non Romanus set Hispanus existeret, vel restiterint aut prohibuerint filios eius in loco patris et honore succedere, quemadmodum, ut cum pace tua dicamus, nunc tua conari videtur diligenda fraternitas et sustinenda dilectio, quasi gens Francorum non pertineat ad hereditatem, de qua Pater ad Filium loquitur: Postula, inquiens, a me, et dabo tibi gentes hereditatem tuam et cetera, et alibi: Glorificantes me glorificabo, et alia innumerabilia".
Translation
Quotation source Cap. 107 (p. 523)
Associated use case(s)
Comment