Quotation |
Una pars perrexit in Macedonia, invitati a Macedonibus, qui oppremebantur a gentibus vicinis, ut
preberent eis auxilium; cum eis postea coniuncti, in plurima procreatione creverunt; ex ipso genere
Macedones fortissimi pugnatores effecti sunt, quod in postremum in diebus Philippi regis et
Alexandri, filii sui, fama confirmat illorum fortitudine, qualis fuit.
Nam et illa alia pars, quae de Frigia progressa est, per multis regionibus pervagantes cum uxoribus et
liberis. electum a se rege Francione nomine, per quem Franci vocantur in postremum, eo quod
fortissimus ipse Francio in bellum fuisse fertur, et multo tempore cum plurimis gentibus pugnam
gerens, partem Asiae vastans, in Eurupam dirigens, super litore Danuvii fluminis inter Ocianum et
Traciam una ex eis ibidem pars resedit, electum a se utique regem nomine Torquoto, per quod gens
Torquorum nomen accepit.
Franci huius itineris cum uxoribus et liberis agebant. |