Quotation |
Si quando, inquit, contra rectores vel in minimis lingua labatur, per afflictionem poenitentiae cor
prematur, et cum praepositae potestati aliquis detraxerit, eius iudicium, a quo sibi praelata est,
perhorrescat; quia, cum in praepositos, ait, delinquimus, eius ordinationi, qui eos nobis praetulit,
obviamus.
Et ut hoc exemplo probaret quod scripto edidit, ne in ethnicorum quidem morte ipse dilectus Deo
Gregorius sese miscere voluit, sed cum efficere potuerit, sicut ipse scribit, quod gens Longobardorum
nec regem nec duces nec comites haberet, nihil horum facere voluit, quia Deum timere se dicit.
2. At Hildebrant papa miscuit se plurimorum mortibus christianorum, succendens ubique incendia
bellorum per totum pene Romanum imperium, ut non teneret Henrichus rex regnum a Deo sibi
collatum per successiones patrum suorum. |