Quotation |
Et ideo cum audiamus apostolum inter alios iustos samson quoque laudantem atque dicentem: deficit
enim me tempus enarrantem de gedeon, barach, samson, iephte, dauid, samuhel et prophetis, qui per
fidem uicerunt regna, operati sunt iustitiam, adepti sunt repromissiones, et cetera, intellegimus quod
ut se idem samson cum allophylis ruinae ingentis necaret oppressu, non suae calamitatis impatientia,
sed nutu diuino inspiratus hoc fecerit.
Alioquin nec sufficiens ei uirtus daretur, ut tantae magnitudinis fabricam, in qua gens allophylorum
conuiuia celebrabat, suis manibus quateret atque deiceret; neque si nutu proprio sibi necem ingereret,
inter iustos ab apostolo laudaretur; et ideo factum eius ex diuinae scripturae testimonio, non ex nostra
consuetudine iudicamus.
Item cum ab eadem scriptura uideamus laudari dauid, qui perpetrato adulterio homicidium quoque
coniunxit, quoniam in ea simul legimus, quo horum scelerum paenitentiam egerit, idcirco ab ea
credimus esse laudatum. |